Rozmiar: 15909 bajtów

1393. Juni 6. Oppeln

Nos Bolko dei gracia dux Opoliensis Recognoscimus universis presentes lecturis et audituris, Quod nos inspecta destructione magna et ruina gravi ville nostre Zelasna (al. Zelesna) que aliter Dobra nominatur, nostri Opoliensis districtus, quas destructiones et ruinas per nimias inundaciones aquarum multipliciter est dicta villa perpessa, Nostrum vero animum dementem dicte ville incolis seu inhabitatoribus prebentes sincere conpassivum super ruinis et iacturis prenotatis, Volentes ut predicti inhabitatores dicte ville qui nunc sunt et postea fuerint, sumant eo facilius recreamen, Eisdem omnibus et singulis incolis seu inhabitatoribus predicte ville ac eorum sequacibus, in omnibus et singulis nostris solucionibus subnotatis, videlicet in exactione generali, in ganserone, porco et in vacca, in berna (al. perna) et in agricultura iugerum, nec non in vectura, terciam partem omnium solucionum dictarum nos contingencium, ut prefertur perpetuis temporibus indulgendum fecimus et parcendum, a solucione dicte tercie partis prescriptarum solucionum prefatos rusticos et eorum successores perpetue absolventes. Recognoscentes quod silva quercina que per fossam a villa eadem est divisa seu segregata, de iure est et debet esse dictorum incolarum ville sepe fate et ad ipsorum villam predictam perpetuis temporibus pertinebit. Harum testimonio nostrarum litterarum Sigillo nostro munitarum in memoriam omnium premissorum. Datum Opol in die sancti Vincencii martiris domini Anno domini MCCCXCIII. Presentibus Ulrico Grzimieta (al. Grzimicta, Grzimicka), Jeskone (al. Jeshcone, Jeshone) Bohemo, Jacussone (al. Jahussone) Nassboro (al. Nassborus), Stephano plebano de Slawenticz nostro Capellano et Zauissio nostro notario et aliis multis.

Nach drei alten Abschriften.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów